Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 384-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. De Gustu. USTUS quandam cum tactu cognationem habet, eo quia ejus sensorium intimum contactum cum objecto suo postulat; ea enim est inter hos sensus differentia quod essapida organum penetrat, &intimius ejus fibris se insinuat, quam tactilis cuti afficiat. Hinc vidimus prae labore desertos, atque etiam a deliquio redeuntes sumpto vino statim refocillari. Discrepant etiam pro ratione sensorii, quippe gustus organum non diffunditur sicut tactus per omnes fibras corporis. Secundo ratione dispositionis, quae in eodem reperiri potest, unde lingua arida res siccas tangit, sed saporem non percipit. Gustus sensorium est tum lingua, tum intimus, d spongiosus palati tactus innumeris papillis referus. Omnes musculi linguam in duas partes, tenumoio quodam funiculo secundum longitudinem partiuntur Non solum autem lingua, sed etiam superior gulae pars est gustus instrumentum, quod ex eo patet, qui si corpus sapidum versus aesofagum deducamus, priusquam illud lingua attigerit sentimus saporem. Gustationum diversitas maxime ex parte ipsius organi pendet. Hinc qui organo sunt delicatiori saporibus delicatioribus delectantur, &qui crassiori, crassiores sapores affectant.