Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 385
Unproofread scanNot analysed yet
Rustici pipere, &salsamentis maxime gaudent, quia fibrae illorum crassiores, &rigidiores sunt. Provenit etiam a diversitate salium &particularum corporis rapidi, quae diversimode gustum afficiunt, ut de saporibus diximus. Non semper idem cibus placet, qui enim jejunus cibum ante debitam digestionem sumit, ei ingratus ap paret, &potus qui sitibundos delectat, ebriis fastidium faecit, &ratio est quia res sapida affectionem in organo gustatorio imprimit. Pro texturae ac dispositionis ratione, &quia in morbus maxime dispositio immutatur, ideo infirmi cibos quos gustant amaros esse arbitrantur, specialiter quia a flava bile quae per linguam diffunditur cibus inficitur. Ex dictis colligitur dari multa corpora insipida uti Terra, &aqua pura, ex eo quod non constent particulis acutis, quibus mediantibus linguam pungerent Deinae talia sunt lapides plurimi, quaedam ligna essiccata &c. in quibus licet saepe sint sufficientes particulae salinae, aut oleosae, aliis tamen ita obvolvuntur, ut nullo modo vim suam in organa gustus exerere valeant. Hinc colligimus cur cibi actu calidi ordinarie frigidis siat magis sapidi, quippe cum calor, prout spectatur incalefaciente, ni hil aliud videntur, quam corpusculorum motus; non parum contribuit, ut particulae Corporis sapidi fortius impellantur in nervos gu statorios. Non longe a simili ratione videtur etiam conducere Saliva; quatenus scilicet ejus particulae ob natu ralem calorem praevie in motu sunt: cui accecn quod TomƆ I Vʹ quod saliva non sit simplex humor aqueus, sed pluribus particulis magis activis salinis scilicet, &oleosis permixtus. III.