Latin
CAPUT
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 388
Unproofread scanNot analysed yet
Unde observari quaedam illorum naribus indita paulatim odorem acriorem, &molestum excitare; verosimiliter, quia particulae crassiores paulatim profundius penetrabant. E contrario quoque reperiuntur corpora soetida, atque olfactui valde molesta quae sapore grato sensorium afficiunt, quamvis a natura tana jam demonstrare nequeam, quia non solemus facile ejusmodi foetida degustare. Equidem talia praeparare facillimum est, nam si gratis potionibus praecipue calidis injiciantur aliquot grana salis impuri, cornu cervi, urinae, aut similis dictus sal continuo ex halans odore foetido nares feriet, sapore autem nota biliter mutato. Cujus ratio ex antedictis facile colligitur. Inter odorifera eminent sulphurea, seu oleosa: siquidem in hisce odor aromatum potissimum consistere observatur, quia, &fętor insignis, qui passim advertitur in salibus volatilibus cranii humani, cornu cervi urinae, &similibus vulgari modo paratis, oleo admixto deberi inde constat, quod dicti sales per digestionem cum alchool vini, una cum tinctura flava, aut rubicunda foetorem deponant, &in spiritum vini transferant. Salia vero sulphureis moraliter orbata nunquam olfactus organa ita sortiter afficere observantur. Quod autem hae particulae odoriferae grato modo aliae ingrato animam efficiant, rursus petendum est ex diversitate motus, quem organis, &spiritibus imprimunt: cui juxta generalem Dei legem, haec vel illa animae perceptio respondet. Notatu dignum est quod diversi homines, quandoque diverso sapore, aut odore delectentur; alii siquidem dulce, ali acidum magis appetunt: quibusdam camphorae odor gratus est, aliis vix tollerabilis: quod imprimis videtur provenire ex diversa organorum dispositione, prout agendo de dulcedine innuimus. Deinde etiam saepe ex praejudicio, v. g. ex eo quod aliquis persuasus sit dulcia esse nociva, vel quod aliquem cibum hoc, vel illo odore, aut sapore pręditum, aliquod sordidum, &abominabile continere aliquando observaverit, cujus idea deinceps cum sapore aut odore ejusdem cibi semper recurrat.