Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 389
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. De Auditu. CDITUS constat duplici parte externa, &interna, externa est auris, quae pariter constat duplici parte, auricula scilicet, &meatu auditorio; auricula: tota est extra Cranium; constat Cartilagine Crassa, quam invertit Pellicula tenuis, cui subjicitur tegumentum nervosum Cartilagini immediate applicatum, quae omnia desinunt in cavitatem illam, quam concham appellant. Intima tres tantum cavitates habet materia solida repletas, &ab ossibus circumjacentibus denudatas. Prima cavitas est usque ad tympanum, ut AB Secunda cavitas Tympani appellatur; estque anfractuosa, inaequalis, constans multis cavitatibus quae formant angustam specum, ut CDE. Tertia est cavitas dicta aquaeductus ut F sequitur insuper vestigium Labyrinthi in E repraetentatum; postea canalis verticalis conjunctus, ut A. insuper alter ductus reparatus B C autem demonstrat ductum horizontalem, &D Cocleam, quae omnia apparent in fig. 36. In Tympani cavitate observantur quatuor ossicula, tres musculi, &unus nervus, pariter notandum, quod aquaeductus in palatum desinit, pariter duo foramina cavitatis tympani posita sunt in superficie ossis petrosi, quae est ex adverso membranae tympani, quorum unum habet figuranm Ovalem, alterum retundam Ossiculorum in tympani cavitate contentorum primum vocatur malleus, ejus extremum caput, crassius alio, quod appellatur manubrium.