Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 390
Unproofread scanNot analysed yet
Pars capitis lateralis ad posteriora vergens habet duas protuberantias, &unum sinum, quibus articulatur cum ossiculo, quod incudem appellant. Incudis corpus habet duos sinus, &unum processum, quibus per ginglymum articulatur, cum malleo, cujus processus longior mediante quarto ossiculo articulatur cum stapede, quod os sic dictum ob similitudinem cum stapede. Mallei, &incudis substantia est solida, stapedis tamen spongiosa! Tria ossicula prout sunt naturaliter conjuncta in fig. 37. apparent 1. 2. Malleus 3. 4. Incus §. 6. Stapes. Itaque constat cavitates tres dari in organo auditus prima est auricula, seu Concha, aut Meatus auditorius; secunda est tympanum, tertia labyrinthus sic dicta a Fallopio, quam formam labyrinthi exhibet jurta Figuram 38. in qua AAA, sunt semicirculi ossis excavati, B. Cochlea, C. fenestra Ovalis; D. senestra rotunda; EE. portio Assis petrosi. His positis breviter dicimus auditus organum in fibris nervi auditorii consistere, quod in iis fit tremulus aeris motus, &ad cerebrum usque traducitur primo enim aer concham subiens ad tympani membranam appellit, quae aeri in secunda cavitate contento motum impertitur, unde in labyrinthum transmittitur.