Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 400
Unproofread scanNot analysed yet
Probatur secunda eadem pars: In illa parte excitatu visio, in qua radii oculo incidentes uniuntur, alias ibi frustra fieret terminatio, sive unio, sed radii in Chrystallino refracti in oculi fundum, in retinam videlicet uniuntur, vel terminant, etenim ab oculi fundo, dacitur radius visorius, qui lineam visionis dirigit, uxta ea, quae in optica docuimus, sed intimus oculi: andus est retina, ubi enim distincta basis, vel imago cipitur ibi est visionis sedes, atque basis; at imago recipitur in fundo retinae; ergo &c. Oljic. 1. Visio fieri debet in illa parte, in qua excitatur illa affectio, quam sequitur sensatio lucis; sed hujusmodi affectio, &excitatio non habetur in retina: ergo visio non fit per hoc, quod radii coeant in puncto retinae prob. min. hujusmodi affectio habetur in illa parte, in qua anima advertendo excitatur, atqui hujusmodi excitatio non fit in retina, sed in cerebro; ergo hujusmodi affectio fit, non in retina, sed in cerebro. Resp. neg. mis. Ad probationem neg. con. dum enim dicimus visionem in puncto retinae excitari, nos non loquimur de parte in qua ipsa anima excitatur, sec de parte, quae ab extremis objectis movetur corunmque motum ab excitatione recipit, haec autem est sola retina luminis radiis affecta, &mota, quae trammittere potest impressionem ad cerebrum, cum sola, a medullari nervi optici substantia oriatur, &in cerebrum desinat. Choroides enim, quae a Pia Matre est oriunda, cerebri substantiam anibit tantum, minime penetrat, igitur proprium visus organum videtur. esse retina.