Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 401
Unproofread scanNot analysed yet
In extremis autem dumtaxat fibrillarum, ex quibus retina constat apicibus, qui latius per oculi fundum disseminantur visionem fieri; non aliis locis hinc colligi potest, quod radii luminis in nervum opticum directi nullum luminis, aut caloris sensum excitent. Contra: Sed pars, in qua visio excitatur ab objectis non est retina, hujusmodi enim pars, in qua excitatur visio est Choroidaea juxta sententiam D. Mariotte; ergo non est retina: prob. maj. retina cum sit pellucida, non satis a lucis radiis commovetur, ut Choroidaea quae cum sit nigra, aut nigredinis aliquatenus particeps non solum exterius, sed etiam interius accipit radiorum lucis impulsionem; ergo &c. Resp. neg. ult. ant. Quia retina cum sit alba maximam partem radiorum sistit, &paucos transmittit ad Choroidaeam, ac consequenter magis afficitur impulsione radiorum lucis, quam membrana Choroidaea. Deinde retina, ob eam quam habet mollitiem facilius commovetur, quam Choroidaea, adeo ut remissa, &languida admodum lucis ad illam appulsu sensatio excitetur, ut contingit in noctuis, &aliis animalibus quae noctu ex suis latibulis prodeunt. Contra: Retina non est corpus fibrosum, ut Choroidaea, sed illius substantia est instar glutinis; ergo &c. Resp. neg. cons. Ex eo quod ob summam tenuitatem fibrae non distinguantur in retina, non bene concluditur eam non esse corpus fibrosum, cum non distinguantur in cerebro, praesertim juniorum animalium quod tamen certum est constare fibris, quas liceret in retina distinguere, si ei negotio incumberent viri industrii, &id opus melius perficiendo consistentiam aliquam retinae conciliarent. Decet etiam fibras retinae esse admodum tenues, ac flexiles, ut quantulaecumque lucis impulsioni facile obsequatur, &objecti visi speciem ad sensorium commune transmittat. Ut autem accipiat radios anterius, fere a toto hemisphaerii ambitu ad eam emissos, retina est optime locata in parte posteriore oculi, &superficiem hemisphaerii, aut amTom. IV amplius occupat, &respective ad illam omnia sunt optime disposita, ut radiis lucis ad illam congruenter deductis clara, &distincta fiat illorum visio.