Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 402
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim si ab oculo Bovis recenter mactati membranae omnes posteriores, usque ad humorem vitreum detrahantur, &in locum retinae ovi testa, aut, quae testae adhaeret interius membrana convenienter aptetur, &oculus eo modo praeparatus in foramine cubiculi, undique bem clausi ita collocetur, ut pupilla ad exteriora cubiculi spectet, corpora extra cubiculum pupillae opposita suis coloribus depicta deprehenduntur in ovi testa, aut in membrana, quae fuit in locum retinae collocata. Illa pictura proculdubio exactius referret objectum, si liceret separare a retina reliquas membranas, eamque relinquere, &simul humorem effluxum prohibere. Contra: Retina est tunica a nervis distincta, Cho roidi contigua, tenuis, muscosa, subalba inter diaphanum, &opacum fere media, ergo visio si in retna fieret, objecta viderentur geminata: prob. cons. radiorum unio per vos fieret in retina, &non in nervis, ergo objecta geminata viderentur. Resp. Radios a retina in nervos transire, ibique ad cerebrum usque delatos uniri. Contra: Ex concessis quia radii in retina uniuntur visio fit in retina; sed ex radiorum unione in retina non arguitur visionem fieri in puncto retinae; ergo &c. prob. min. radiorum unio primo fit in humore Chrystallino, ergo si ex radiorum unione haberetur visio haec haberetur per unionem in humore Chrystallino: prob. maj. Haec est universae oculi structurae machina Scelerotica cum cornea concamerationem efficit, uveun Choroide oculum opacat, ne radii peregrini ab ea re flexi imaginem delineandam obscurent; humor Chrystallinus per refractionem radios eandem speciem secum ferentes unit, ut objectum clare, &distincte repraesentetur, quam refractionem humores aqueus, &vitreus juvant ergo unio radiorum in humore Chrystallino fit.