Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 405
Unproofread scanNot analysed yet
Resp. Quod licet sit eadem distantia humoris Chrystallini cum retina, refractio tamen diverso pacto conficitur juxta majorem, vel minorem distantiam objecti ab oculo, vel secundum quod in diversam humoris Chrystallini partem uniuntur. Contra: Si refractio fieret ab humore Chrystallino ad retinam eadem semper esset quantitas anguli refractionis, sed juxta quantitatem anguli attenditur magnitudo objecti, ergo objecta viderentur sub eadem magnitudine, &figura: prob. maj. quantitas anguli a distractione attenditur, sed semper adesset eadem distantia nec unquam major magnitudine ipsius humoris Chrystallini; ergo &c. Resp. neg. maj. ad prob. neg. min. Humor enim Chrystallinus non est indivisibilis magnitudinis, ideoque anguli refractionis majorem, vel minorem distractionem, sic angulus AB C, major est angulo D CE, &angulus D CE major est angulo F G. Contra: Ab humore Chrystallino ad retinam confici nequit angulus; ergo &c. prob. ant. ut haberetur angulus deberet assignari ratio sinus anguli inclinationis ad sinum anguli refracti, sed haec assignari non potest inter Chrystallinum, &retinam, ergo non formatur angulus prob. min. iste sinus se habet juxta Hugenium ut 3. ad 2. quod consentit eum Illustr. Nevvtonio, juxta quem sinus anguli inclinationis ad sinum anguli refracti exhibetur ut 31. ad 20. hoc est, itidem fere ut ad 2. quod ut clarius intelligatur observanda est tabula, quam condidit Zahnius ex aere in vitrum ad singulos gradus anguli inclinationis, quam hic contractam exhibemus. dem Cl. Viro Gnomicae Elementa; in quo pariter artem describendi Horologia facili methodo descriptam invenient. ερειωωεκοφευεεωευεωευσυους εοεσε