Latin
TRACTATUS V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 407
Unproofread scanNot analysed yet
TRACTATUS V. DE OPTICAE, CATOPTRICAE, DIOPTRICAE, AC PERSPECTIVAE PRINCIPIIS. SECTIO PRIMA. De Principiis Opticae. CAPUT I. Explicatur quid sit Optica. RAESENTES Matheseos partes breviter exponere aggressi sumus, ea scilicet brevitate, qua harum facultatum principia Tyronibus viam sternant ad ea exprofesso pertractanda. Optica definitur: Scientia visionis directae: in amplissima significatione vero sumitur pro scientia directiva omnium visibilium; in praesenti tamen sumitur in sensu rigoroso, pro quo oportet praemittere visionem directam, quae est Opticae objectum, esse illam, quam efficit radius directus; est autem radius directus ille, cujus omnes partes a puncto radiante usque ad oculum indirectum jacent, ex quibus patet punctum Radians esse quodlibet visibilis punctum, unde radii emanant; quapropter visibile radiare dicitur quando lumen diffundit, hinc dicimus radiaturae locum &intervallum in diaphano per quod visibile radiat; ex quibus omnibus axioma certissimum infertur; quod si oculus eodem modo afficiatur, sit eadem visio; veritas hujus axiomatis manifesta est, quia si oculus afficitur eodem modo duobus casibus, nulla sane est ratio, cur in uno casu alia esse debeat visio, quam in altero Videtur equidem axioma adhuc aliquid obscuritats habere; sed quicquid ejus restat, totum disparebit, ubi in sequentibus explicatum fuerit, quomodo oculus eodem modo afficiatur.