Latin
CAPUT
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 409
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. De Lucis Propagatione. NTE omnia ut certum statuendum radium perApendicularem fortiorem esse obliquo, ideoque mathematicorum axioma est, si singulorum radiorum vires illuminatrices fuerint aequales, aut radii fortes ac debiles in constante ratione misceantur, intensitates luminis habent rationem multitudinis, &radiorum aequalia plana ferientium. Densitas itaque luminis, ex multitudine radiorum; qui per medium diffunduntur, attenditur; intensitas autem luminis in hypothesi virium illuminatricium aequalium in ratione densitatis. Quapropter si lumen propagetur per radios parallelos in medio non resistente, non variatur intensitas, v. g. radii per spatium As B CD transmissi sunt paralleli, &ideo tuentur eandem constantiam; unde nullius vis immutatur, ac per consequens intensitas nequit variari. Vide Fig. 48. Si autem luminis propagatio fiat per radios divergentes aequalium virium in medio non resistente, intensitas luminis decrescit in ratione duplicata distantiarum a puncto radiante reciproco: pro cujus intelligentia sit hemisphaerium DBE Fig. 49. per quod lumen propagetur; radii, qui in distantia A C per hemisphaerium a semicirculo DBE descriptum difunduntur. Sunt igitur densitates luminis reciprocae, ut superficies hemisphaeriorum a semicirculis F CG, &B DE descriptorum, consequenter etiam intensitates luminis in eadem ratione existunt; sunt vero superficies illorum hemisphaeriorum, in ratione semicirculorum FG C, &DBE; hoc est in ratione duplicata distantiarum A C, &AB, consequenter intensitas luminis in G est ad intensitatem in B in ratione duplicata ipsius AB, ad A C.