Latin
TRACTATUS V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 408
Unproofread scanNot analysed yet
Coeterum hinc colligitur cur in rerum natura praecaveri non potuerit, quin visibilia interdum aliter apparerent quam sunt. Notandum itaque objecta semper eodem modo apparere quo in oculo repraesentantur, quia cum imago in oculo delineata objecto ipso multo minor exstat, fieri potest ut vel ob hujus parvitatem, vel distantiam individuum in oculo punctum occupet. Quoniam adeo objectum non amplius repraesentatur, in utroque casu videri nequit. Hinc colligitur nudo oculo videri non posse distincte, nec vicina nec remota, licet distinctius vicina, quam remota, ut infra videbimus: hinc oportet observare, quod si vitrum utrinque convexum, &politum AB charta obducas, non nisi duobus foraminulis sive quadratis, sive rotundis apertis; radii a sole lucente in chartam CD ad certam distantiam, tentando definiendam, collocatam, per utrumque transmissi coalescunt in F, mox tamen a se invicem recessuri, si chartam CD, vel propius ad lentem AB admoveas, vel longiori intervallo ab eadem removeas. Si idem vitrum ita tectum fenestrae obvertas, imagines ejus in unam coalescunt, nec disparebit imago, etiamsi foramen alterutrum tegas, nisi quod claritas minuatur. Ex quibus habetur quemlibet radium ferre secum integram speciem puncti ra diantis, &ideo radii ab eodem puncto objecti egressi per refractionem in vitro convexo, consequenter etiam iterum in humore Chrystallino factam in uno puncto x uniuntur, quia vero maxime dependent a luminis incremento &quantitate, ideoque posita Figura 47. sermo erit de lucis propagatione.