Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 41
Unproofread scanNot analysed yet
In similitudinem naturae, eo quia lapides geniti ejusdem sunt speciei cum lapide generante, sicut ramus recisus ex aliqua planta vitis, aut alterius cujuscunque arboris, novam faciunt ejusdem speciei plantam; sicuti de facto formatio seminis fit in lapidibus intra generantem, ut requiritur in generatione. Semen ipsum est quaedam fluida materia, in qua residet virtus seminalis, ut in ferri fodinis (hae fodinae sunt in insula Ilva.) clare observatur, quae omni ferro exhaustae certis annorum intervallis denuo repletae reperiuntur. Objic. 3. lapides fiunt per appositionem unius partis ad alteram, &non per intus susceptionem; ergo non vivunt. Resp. neg. antecedens: lapides enim nutriuntur, vegetant per alimentum intus susceptum, ut demonstravimus superius, &si qui lapides fiunt per juxta appositionem, eos jam nos non collocavimus intra lapides minerales, sed inter saxa, uti sunt ea quae in fluminibus, viis, littoribus reperiuntur; si quid vero minerale reperitur in locis, ubi non adsit ulla vis lapidifica, dicimus id allatum fuisse ex fodina a defluxu aquarum, per ea loca vel alterius corporis, uti aurum &argentum, qui in multis aquae fluminibus reperitur. Objic. 4. lapides fuerunt creati in principio mundi ergo nec vegetatio, nec vita eis tribuenda est. Resp. dist. antec. quoad speciem, con. quoad numerum, nego. Omnia enim viventia, quoad speciem, fuerunt creata in principio, &eis insita vis productiva per generationem, consequenter &vegetatio &c.