Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 40
Unproofread scanNot analysed yet
Duo vero esse principia ad generationem lapidum concurrentia affirmamus, unam nempe aqueo terream alteram vero salinam; aqueo terrea vel aqueo simplex est principium constitutivum, sive materiale. Salina vero coagulans, &duritiem inducens, quod prae ceteris in lapidibus, &albis marmoribus evidenter observamus; marmora vero variorum colorum, licet principium materiale aquam agnoscant, ut albi lapides, colorem tamen acquirunt a sulphure metallico diversi generis mineralium, aut subterranei, vel submarini boli; duritiem vero a peculiari bitumine congelante, &durefaciente, ad instar Icthyocollae. Nostram hanc hypotesim firmat observatio multigena, a multis facta auctoribus circa lapides, quos fere omnes in matricibus suis, &prima ipsorum origine molles esse infallibili experimento evincitur. Atque in hujus rei confirmationem infinita propemodum experimenta afferre possemus, quae tamen libenter omitto, ne taedio afficiam. Contra. Generatio est origo viventis a principio vivente conjuncto in similitudinem naturae; sed lapides non ita generantur, ergo non vivunt. Resp. neg. min. licet enim lapides in ultima viventium classe collocentur, adamussim tamen eis applicatur definitio generationis viventis. In primis enim originem ducunt a principio vivente, (nam quid sit origo viventis in mea hypothesi apertum est) quia vivunt; igitur sunt a principio vivente, quia non nisi a virtute seminali generantur, non minus quam plantae. Conjuncto, quia sicut plantae dicuntur a principio conjuncto, quia ex semine a planta deciso generantur, ita &lapides; qua de re non nisi in debitis fodinis &locis, in quibus residet virtus seminalis, germinant, &producuntur.