Latin
CAPUT VI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 417-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. De diversitate visionis orta a motu oculorum, &objectorum. VICUT ex distantia, &situ diversificantur visiones ita etiam ex motu, tam oculorum, quam objectorum, &ideo oportet explicare quo pacto visio ex motu diversificetur. Unde sciendum, quod si duo objecta inaequaliter distent v. g. B &E, si tamen aequali celeritate moveantur objectum remotius v. g. E tardius moveri videbitur; &ratio est quia B, &C aequali celeritate feruntur; &ideo spatia aequalia v. g. BD, &EF percurrunt, &ideo EF quia e longiori intervallo videtur quam BD consequenter objectum remotius ut E eodem tempore videtur minus spatium confecisse, ac per consequens tardius moveri. Unde si B &E a terminis oculo immoto A in directum sitis versus eamdem plagam digrediantur B vicinum praecedere, &Eremotum sequi apparebit. Vid. Fig. 62. Ex quibus deducitur objecta distantia stante aequali motus celeritate, servare eamdem proportionem ad ocuTom. IV. oculum, secus tamen si inaequali velocitate moveantur v. g.