Latin
CAPUT VI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 418
Unproofread scanNot analysed yet
si objectum remotum E tardius movetur quam vicinum B; motus vicinior B multo celerior apparet quam est ut in praecitata Figuram. Quando autem ad rem visibilem oculus accedit objecta augeri videntur v. g. si oculus ex C in G transferatur videbit objectum AB sub majori triangulo, e contra autem si oculus e revisa recedit, tunc object minora videntur, ut in Fig. 63. Si vero duo objecta A &B eadem celeritate moveantur C vero quiescat, videbuntur A &B quiescere C vero in plagam contrariam moveri, &ratio est quia A, &B eadem celeritate moventur per hypoth. distantia eorum a se invicem non mutatur adeo que unum respectu alterius quiescere videtur. Dum vero interea objectum C praetereunt, &situm suum ejus respectu mutant, C in contrariam plagam moreri videbitur ut in fig. 64.