Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 430
Unproofread scanNot analysed yet
Postea specula convexa ita collocentur ut plana tangant in punctis reflexionum, &plana removeantur. Quoniam enim tum perinde a convexis reflectuntur ac si a planis reflecterentur per multiplicem refractionem in speculis convexis factam adspectabile videbitur. Pro hujus paragraphi, &articuli complemento opportet notare speculorum convexorum usum, maxime esse in arte pictoria, si imago objecto minor sit delineanda, hinc veterum rejicitur fabula qui asserebant in speculo sphęrico diebus canicularibus sub aqua demerso videri sirium, solis enim non sirii imago est, quia nec tantum diebus canicularibus, sed omni tempore idem Phęnomenon spectatur.