Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 430-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. De Speculo concavo. TPECULUM concavum aliud est vitreum, aliud metallicum vitreum paratur, &habetur per hoc, quod ejus superficies congruat cum convexa speculi, metallica autem, quae etiam vocari solent calybea, quia probe polita chalvbis politae colorem aemulantur: specula autem metallica sic poliuntur; speculum fusum capulo ligneo pice agglutinetur, &super modulo lapideo mediante aqua, atque arena, &ubi extritum fuerit sine arena, atteratur donec fuerit ad levigandum aptum; Lapideus vero modulus exsiccatus, aut alter ęqualis charta vestiatur pulvere tripositano, &calce stanni illinenda. Super hanc speculum tamdiu teratur donec splendore exquisito undequaque refulgeat. Ex quibus deducitur non absimili modo specula vitrea poliri, nisi quod superficies convexa in modulo concavo expolienda. Si vero specula fuerint majora, super tabula firmata primum lapide arenoso, deinde pumice, inde arena subtili mediante vitro, quod capulo ligneo agglutinatum, teruntur tandem calce stamni, &pulvere tripolitano coriomadido insperso fricantur. Speculum vitreum concavum sic terminatur: paretur modulus concavus ex gypso, cujus superficiei concavae convexum speculi congruit.