Latin
ASSERTIO AFFIRMATIVA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 44
Unproofread scanNot analysed yet
ASSERTIO AFFIRMATIVA. Haec assertio magis indiget explicatione quam probatione; itaque arenarum grana fiunt, quatenus exhalationes quaedam cum tenujoribus materiae terrestris partibus vi abreptis commixtae in parvos acervos abire coguntur, ut experientia infinitis propemodum exemplis demonstrat, cum prope mare, &flumina vileantur aggregationes quamplurimae particularum arenarum, quae successu temporis in saxa convertuntur. Confirmatur ex ipsa arenarum rotunditate, siquidem rotunditas illa provenit ex eo, quod corpus modo explicato compactum communicat motum suum cum materia circumjecta, consequenter in rotunditatem paulatim conglobatam subsistit. Objic. 1. Si grana arenarum praelaudato modo formarentur, inexplicabiles essent proprietates granorum arenae; cum scilicet illa grana sint gravia, dura, &lucida, sed ista Phaenomena haberi non possunt per simplicem particularum aggregationem; ergo Resp. neg. ant. Illae enim proprietates optime salvari possunt per solam partium terrenarum combinationem, &in primis gravia esse debent, quia ex materia terrestri constant, pariter dura, quia durities in nullo alio consistit, quam in partium contactu &quiete; denique lucida, quia Globuli secundi elementi, qui ea initio agitabant, meatus perennes qua transiri possit, sibi adhuc servant.