Latin
ASSERTIO AFFIRMATIVA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 45
Unproofread scanNot analysed yet
Contra. Ista responsio si valeret, continuo grana arenarum lucem emitterent, sed raro, &debilius id faciunt, ergo Major patet, quia materia globosa est lucis subjectum. Resp. neg. maj. Quia meatus non sunt in magna copia, sed praeter illos reperiuntur multae partes solidae, quibus lumen percuti nequit, consequenter fortius lucere non possunt. Objic. 2. In granis arenarum nedum aliquando lux apparet, sed continuo fiunt nedum luminis, sed etiam colorum mutationes; ergo nequeunt ex solis particulis terrestribus componi. Resp. 1. Nunquam nos dixisse componi ex solis particulis terrestribus; sed etiam ex ingenti vaporum exhalationum, aliarumque materiae partium subterraneo calore agitarum copia, quae in superficiem terrestris globi elevantur, suntque vehiculum uniens partes terrestres; Insuper ad propositum argumenti Resp. 2. Ideo varias radiorum luminis mutationes fieri variosque colores sensibus nostris repraesentari quia eorum superficies aspera, &inaequalis est, consequenter diversimode habet radios lucis terminare Cum ergo color consistat in lucis reverberatione ideoque dum lux varie terminatur ob asperam, &inaequalem superficiem, consequenter varii colores apparere debent. Objic. 2. Si grana arenarum fierent per aggregationem, facile dissolvi possent, sed maximam habent stabilitatem, duritiem, &soliditatem; ergo Resp. neg. maj. Quia ut de corporibus duris videbimus de illis loquendo, possunt partes impulsae ita vehementer conjungi, ut vix solvi possint, ut patet in duobus semicirculis Aurichalchi conjunctis ex aeris pressione; si enim aer ex vase A auferatur, ista duo corpora B C soluta remanebunt, quod si restituatur fortiter conjungerentur; consequenter a fortiori id sequeretur si vehiculum vaporum, &exhalationum adhiberetur, ut in Machina Neumatica demonstratur. fig. 4. Eodem pacto quo formantur arenae grana, etiam caetera saxa producuntur, excepta rotunditate