Latin
SECTIO VI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 444
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO VI. De Perspectiva. CAPUT I. Explicantur fundamenta Perspectivae: DERSPECTIVA est scientia delineandi in tabuli quodlibet objectum, quale ad datam distantiam &in data altitudine oculo apparet super tabulan transparentem inter ipsum, &objectum ad horizon tem perpendiculariter erecta. Pro hujus scientiae intelligentia oportet in praesenti paragrapho aliquas tradere definitiones eorum, quae ad ipsam spectant. In primis itaque definitur Pyramis Optica, Pyramis itaque optica A, B, C, O, est pyramis, cujus basis est objectum visibile A, B, C, vertex vero in oculo O, formata per radios a singulis peremetri punctis in oculum O, ductos, hinc etiam colligi potest opticum triangulum esse HOB. Radii optici illi nuncupantur quibus optica Pyramis, vel triangulum opticum veluti OI, b C, DB finiuntur ac terminantur. Superficiem planam pellucidamque HI inter oculum O, &objectum A BC ad horizontem perpendiculariter erectam tabulam appellamus nisi expresse contrarium moveatur radios opticos in a, b, c, secari, quia nonnulli sectionem appellant, planumque perspecticorum, quia in eo exhibetur apparentia objecti. Planum Geometricum, nil aliud est quam planum LM horizonti paralellum, in quo concipimus situm objectum perspective delineandum, &cui planum perspectivum ad angulos rectos insistit Planum autem horizonti paralellum:, &per oculum transiens horizontale planum definitur quod planum perspectivum H I, super Geometrico L M normaliter erectum ad angulos rectos secat.