Latin
SECTIO VI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 445
Unproofread scanNot analysed yet
Planum denique verticale est quod ad Geometricum LM perpendiculare per oculum O transit, &perspectivum HI ad angulos rectos secat, ut in Fig. 82. omnia apparent Hic additis igitur appositisque hisce definitionibus, alias oportet subdere, quae ad Perspectivae utilitatem maxime conducunt, &specialiter lineam terrae, &fundamentalem NI, quae est intersectio plani Geometrici LM, &perspectivi HI; nonnulli sunt, qui illam tabulae basin appellant, quia lineae terrae insistit. Punctum visus seu oculi est punctum F in tabula H I, in quod cadit recta BF ex oculo O ad tabulam H I perpendicularis, quod etiam principale punctum vocatur. Linea distantiae ab omnibus praescribitur recta OF,