Latin
SECTIO VI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 445-2
Unproofread scanNot analysed yet
ab oculo D ad punctum principale F ducta. Linea horizontalis est recta PQ per punctum principale F ducta &horizonti paralella, seu intersectio plani horizontalis, &perspectivi. Punctum tandem distantiae est punctum P, vel Q in Linea horizontali P Q, quod tanto intervallo distat a puncto principali F quanto oculus O ab eodem removetur, nempe si in linea horizontali P Q, assumatur FP FO erit P punctum distantiae, Altitudo oculi OS est recta ex oculo ad planum Geometricum perpendicularis, quae omnia in Fig. 83. &haec ultima definitio etiam primae figurae convenit. Apparentia, repraesentatio, seu projectio puncti est punctum a, per quod transit radius opticus oH, a puncto objecti A per tabulam HI ad oculum O ductus, seu punctum a in quo tabula HI radium opticum LA secat, ex quibus etiam patet quid sit projectio, vel apparentia lineae plani, atque solidi ut supra in prima Fig.