Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 462
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. De Horologio meridionali. YT horologium meridionale habeatur in plano circuli verticalis primarii, quo austrum respicit, du catur linea meridiana AB, &assumpto intervallo AC ad arbitrium pro magnitudine futuri horologii, C erigatur perpendicularis indefinitae magnitudinis CD, factoque angulo C A D elevationi aequatoris aequali ducatur recta A D perpendiculari CD in D occurrens Fiat porro in D angulus CDE, itidem elevationiae quatoris aequalis, ducaturque recta DE secans mendianam in E, G &E ducatur recta GH, quae secet meridianam AB ad angulos rectos. Fiat EB, ED, &hoc radio describatur quadrans EF, reliqua ut in problemate praecedente absolvantur nisi quod horae po meridianae versus dexteram, antemeridianae versus si nistram inscribendae, prout ex schemate intelligitur: in puncto A infigatur stylus obliquus sub angulo elevationi aequatoris aequali; vel in C stylus perpendicularis ipsi CD aequalis, vel denique lamina triangularis ADE ita erigatur super AE ut sit ad planum horo logii perpendicularis, dicimus omnes has indices umbram suam in lineas horarias datis horis esse projectu ros ut in Fig. 101. CADe horologio Septentrionali. Raditis regulis describendi meridionale, nunc traduntur illae, quibus septentrionale inscribatur Ducatur linea meridiana EB, &ex A describatur radio arbitrario circulus; fiat ad A angulus DA Celè vationi aequatoris aequalis, &ex C pro arbitrio assumpto erigatur perpendicularis CD, quae occurrat ipsi AD in D. Fiat angulus CDE itidem elevationi aequatoris aequalis, ducaturque recta DE, ipsi AE in E occurrens, &fiat IB, ED. Per I agatur recta GHipsam SB secans ad angulos rectos, &ex centro B, radio IB describatur quadrans in sex partes aequales dividendus: Per duo extrema divisionum puncta ex centro B ducantur rectae BD, &B H ipsi GH occurrentes in D &H, fiatque IH-ID, &IG.