Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 463
Unproofread scanNot analysed yet
GH; applicata regula ad A, &D, atque A, itemque ad A &H, atque G ducantur rectae A 5. A 4. itemque A7. &A S. In A infigatur index obliquus A D faciens cum linea meridiana in plano meridiani angulum D AE elevationi aequatoris aequalem; vel index perpendicularis in C ipsi C D aequalis; vel indicis loco affigatur lamina triangularis EDA, ita ut sit super linea meridiana EA ad planum horologii perpendicularis. Dicimus A4. A 5. A6. esse horas ante meridianas A 6. A 7. A 8. pomeridianas, &eas ab umbra indicis sive obliqui sive recti, sive triangularis indicari, ut in Figura 102. De modo delineandi horologia orientalla, &occidentalia. IN plano meridiani, quod Orientem respicit ducatur recta AB horizonti parallela eique jungatur A K faciens cum ipsa angulum KA B elevationi aequatoris aequalem. Radio DE describatur circulus, &per centrum D agatur recta E C ad A K perpendicularis, ut in quatuor quadrantes circulus dividatur Singuli quadrantes dividantur ulterius in sex partes aequales. Ex centro D per divisionum puncta ducantur rectae D4D5. D7. D8. D9. D. I0. D. 1I. In D. erigatur stylus radio DE aequalis, &ad planum perpendicularis, vel super binis fulcris in E &C perpendiculariter infixis, &eidem radio DE aequalibus firnetur virga ferrea ipsi E Cparaliela. Dicimus utrumque indicem horis datis umbram projcere in lineas horarias 44. 55. 66. &c. Occidentalis prorsus eadem est constructio, quae horologii orientalis, nisi quod fitus sit inversus, &horae aliter inscribantur, quae omnia ex ispectione primae figurae nempe horologii orientalis attentione adhibita manifesta sunt in Fig. 103.