Latin
CAPUT VII
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 465
Unproofread scanNot analysed yet
Connectantur horae sequentes per lineas obliquas, ut ex inspectione figurae. liquet, &obtinebuntur horae babilonicae reliquae. Quod si horae Italicae inscribendae inveniendum est tempus, quo sol in tropico existens occidit, ut hora Italica, cum duodecima vulgari coincidens innotescat, uc in Fig. 104. SECTLO III. De Horologiis Inclinatis. CAPUT I. Quomodo delinectur Horologium inclinatum. T haberi possit horologium allatum duobus regolis utendum, primo si planum inclinatum DC cadat inter planum aequinoctiale CE, &verticale CB, ita ut angulus Inclinationis DCA sit major elevatione aequatoris ECA. Superius delineatur horologium septentrionale, inferius autem meridionale, ad elevationem aequatoris, quae sit aequalis aggregato ex elevatione aequatoris loci dati, &complemento inclinationis ad quadrantem. Secundo si planum inclinatum CF cadat inter horizontale CA, &aequinoctiale EC, ita ut angulus inclinationis FCA sit minor elevatione aequatoris ECA, describatur horologium horizontale ad elevationem poli, quae sit aequalis aggregato ex elevatione poli loci dati &inclinatione plani, ut in Fig. 105. Tom. IV.