Latin
CAPUT VII
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 466
Unproofread scanNot analysed yet
Gg, Si autem reclinata describere etiam velimus, duobus pariter modis consulendum: primo si planum reclinatum H C cadat inter planum verticale B C, &polare I C, ita ut angulus reclinationis BCH fiat minor distantia poli a Zenith BCI in eo describantur horologia verticalia meridionale, &septentrionale ad elevationem aequatoris, quae sit aequalis differentiae inter elevationem aequatoris loci dati, &anguli reclinationis. Secundo si planum reclinatum H C inter polare IC, &horizontale CL cadat, ita ut angulus reclinationis BCK sit major distantia poli a Zenith ICB in eo describatur horologium horizontale ad elevationem poli, quae sit aequalis differentiae inter angulum reclil. ationis, &elevationem aequatoris in loco dato, quae omnia tam primi, quam secundi horologii in Fig. 105.