Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 47
Unproofread scanNot analysed yet
Lapides ut vidimus vi gaudent seminali, &vegetabili, consequenter dum illorum meatus, &canales vi terrestris materiae dilatantur, &augentur in Lapidem concrescere possunt, &vi caloris Solis soliditatem, atque duritiem acquirere. Prob. quoad secundam partem. Quae succo lapidifico uniuntur in saxeam substantiam converti necesse est; Ergo &c. Prob. ant. Succus lapidificus nil aliud est quam humor insensibilior corpusculorum ex lapidosis venis, nitrosis, Salinisque Succis elaboratus, sed hujusmodi humor cum in eum statum, in quo naturaliter eaedem particulae extiterunt reducere appetat, ideoque cum Oris Salnitrosis a sulphurei vehiculo ob spirituum subtilitatem omnes earum, quas obvias habent intimas fibras, medullasque penetrant, &acrimoniae, qua pollent vi, mollioribusque rerum obviarum partibus consumptis in saxeam molem transforment. Objic. 1. Contra primam partem. Si succus lapidificus, quem secum detrahit aqua; sufficeret ad lapidis formationem, etiam aurum, &argentum possent in aqua, &in fontibus generari, sed hoc dici nequit; Ergo &c. Major patet, quia possent etiam particulae auri, argenti augumentari, &nutriri, sicut particulae succi lapidifici. Resp. In primis ex particulis auri, &argenti aurum in debita mole in aquis constitui, ut historiae quamplurimae narrant de Flumine Plata in India, sed quidquid sit de hoc, assigno latam disparitatem; Lapidis enim alimentum est materia terrestris, lapis enim ultimum locum tenet inter fossilia, &magis accedit ad speciem terrae consequenter non requiritur ad auri formationem, &constitutionem; cum itaque magna copia particularum materiae terrestris, &Alkali puri, atque acidi in aqua fontana reperiatur; consequenter poterit succus lapidificus ipse nutriri. Insuper alimentum auri non est simplex materia terrestris, quapropter Alchimistae non tam facile aurum arte producunt, quia in illius materia nondum perfecte appareat, &hinc fit non reperiri aurum in fodinis lapidum, &magnam copiam habent lapidum, quam auri. Obiic. 2. Contra secundam partem. Solus succus non sufficit ad lapidis formationem; alias enim semen plantae sensim non crescit; ergo Resp. neg. conseq. Quia praeter succum admittimus pinguedinem Alkalicam ex terrestribus glebis haustam, quae mixta succo petrifico veluti Gluten quoddam subministrat, quo corpuscula arte cohaereant, &partes partibus connectantur, quapropter experientia compertum est, res, quae lapidescunt primo veluti muco quodam circumdari, cui denique succi petrifici corpuscula veluti viico cuidam inhaerent.