Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 46
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. De vi Metamorphotica, seu Petrifica Fontium APIDES non solum generantur in solo, verum etLiam in aquis. Vis Petrifica reperitur a Mechanicis dicta Metamorphotica, per quam quaelibet conjecta petrificantur, &in saxum convertuntur; horum Fontium innumeri reperiuntur, ut Sarnus in Campania, Silanus ultra Furentum, in Zepusio Ungariae Oppido, pariter Fons est; cujus aqua quocumque vadit lapis fit tanto cum augumento, ut incolae ex his aedes sibi construant: Plures alii Fontes reperiuntur, ut videre est apud Rohault. pag. 401. in Notis: Difficultas igitur a Philosophis resolvenda est circa modum, quo hujusmodi lapides ex Aquis formentur, &pro resolutione sit ASSERTIO. Lapidum formatio in Fontibus habetur ex materiae terrestris continua accessione, vi succi Lapidifici, &Petrifici, cum Aqua sursum elevati, vel ejusdem cum quocumque alio Corpore commixto. Prob. 1. pars. Aqua per venas specuum lapidificas transiens, secum saepe defert particulas lapideas, sed istae acquisito elemento crescere possunt. Ergo major patet experientia, quia scimus fontium aquas per fodinas auri transeuntes de virtute ipsius auri participare &saepe particulas auri deferre. Minor autem probatur.