Latin
SECTIO III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 53
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim effluxus Planetarum ad interiora terrae penetrare non valent; experientia siquidem compertum est Hydargyrum ad Lunae lumen nullam pati mutationem; ergo a fortiori, lumen Lunae nequit ad interiora usque terrae pervenire, &terrae particulas in metalla commutare: Nec solius Lunae lumen, verum etiam ipsius Solis calor cujus tanta est vis; ad paucos pedes intra terram aegre quidquam efficit. Diximus in prima parte astra non influere nisi per motum, &lucem; lux autem Planetarùm reflexa est, nec ipsis propria, sed a Sole mutuata: ipsa autem lux Solis intra poros terrae non ingreditur, sed reflectitur, ac refrangitur. Igitur ad metallorum generationem nullatenus valet influere.