Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 53-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. De metallis in particulari. URUM primum omnium metallorum aestimatione, &pondere ex alitu sulphureo mercuriali purgatissimo intra terrae salinae matricem generatur. Auri proprietates Alchimistae multifariam investigare dicuntur, illud solvendo, praeparando, gustando, sublimando, fundendo &c. Sequentes autem communes admittuntur proprietaquarum prima est: aurum diu pertractatum tes, ri unquam manus tangentis inficit, quae proprietas aliis netallis non competit, quapropter ejus Puritas super omnia metalla denotatur: Secunda aurum percussum exiguum edit sonum, cujus ratio est, quia partes habet habet maxime compactas, &ideo motum tremolum aeris nisi tenuem excitare valet: Tertia Malleo percussum maxime dilatatur ob perfectissimam materiam, ex qua constat: Quarta aurum rubigine, nisi fuerit alteri metallo permixtum, non inficitur: Quinta singulari colore flavo gaudet, &veluti Sol inter Planetas nitet, ratio est, quia primae ipsius metalli partes majores sunt partibus caeterorum metallorum; consequenter lumen horum Grumorum intervallis exceptum diversimode reflectitur.