Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 66
Unproofread scanNot analysed yet
Martae quinque gradibus circa aequinotii circulum; est pariter mons non procul a valle Spiritus- Sancti, in quo parvo temporis spatio 1510. Smaragdi inventi sunt a Gonzalo, Ximenes &c. Topazius similis est Hyacintho in colore, radiis solaribus suppositus, stellam auream repraesentans. Turcois est gemma colore viridi praedita. Amethystus coloris est violae purpureae; &Morion nigrescit. Achates fere omnes colores per circulos varios habet: Jaspis viridis cum guttis sanguineis, &mixtis, Rubinus a rubeo colore dicitur, consequenter rubeus. Illi similis est Granatus, sic dictus; quia grano mali punicei similis est. Onyx olim Alabastrum; nostro tamen pretiosius, cujus duplex est genus, perspicuum, quod vocatur Chalchedonium ignis colore praeditum. Zaphyrus caeteris gemmis pulchrior, caerulei est coloris; ita ut videatur referre suo nimio splendore &summa perspicuitate ipsum Coelum: Pezar in ventriculo animalis dicti Pezain reperitur. Margarita in ostreorum conchis nascitur, &Celidonius in hyrundinum ventriculo reperitur. Lapidibus pretiosis plures tribuuntur virtutes; Adamai enim venena irrita facit, metusque vanos expellit a mente, quapropter aliqui ipsum Anachitem vocavere: fabulantur etiam aliqui, magneti ligatum non permittere ferrum attrahere, ac multum valere contra hostes, &indomitas bestias. Berillus fertur operari contra pericula; &Carbunculus fugat venenum, atque in tenebris lucet ut Carbo.