Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 67
Unproofread scanNot analysed yet
Celidonius sub sinistra ascella gestatus dicitur valere contra insaniem, &lunaticam passionem: lotus aqua sanat oculos, si aurem soliis Celidoniae herbae involvatur dicitur offuscare visum. Chrysolitus scabiem, &vulnera sanat; atque in manu gestatus calores febris mitigare habet: Diacodos phantasmata excitat, quapropter ipso utuntur Magi si tamen defuncto applicetur vires amittit: Plura de ipso habentur in libris magorum: Hermetis Tholomaei, Thebith, Bencharath, Diaconites ex capite Draconis extrahitur, &habet venenum fugare. Hyacinthus somnum provocat, &Hyaspis stringit fluxum sanguinis, &mestruorum, partum juvat &gestatus a luxuria prohibet; in magicis legitur, quod si incantatus est reddit gratum potentem, tutum. TRA