Latin
FRACTATUS II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 68
Unproofread scanNot analysed yet
FRACTATUS II. DE AQUA. SECTIO PRIMA. De Natura Aquae, ejusque Phaenomenis. CAPUT I. Explicatur quid sit Aqua. LOBUS Terraqueus ex duabus principalioribus partibus, veluti homo ex corpore, &mente, constat: quapropter explicatis his, quae ad Terram spectant, rectus ordo exigit, aquae naturam, proprietates, partes, motus examinare: Plurae quidem mirabilia se praebent discutienda, quae Philosophis valde utilia, &necessaria; scilicet, ut maris aestus, ejusque refluxus, Fontium, Fluminumque originem, aquarum qualitates, &virtutes. Ut igitur rerum universitatem circumspiciamus, ad amplam aquarum molem sermonem dirigamus, quàe immenso illius tractu, Dei immensitatem nobis repraesentat. Est autem aqua corpus Elasticum secundum Gassendum ex particulis rotundis, &levibus composita. Aquae proprietates sunt I. Aqua est liquida ob easdem rationes propter quas caetera corpora fiunt liquida; nimirum quia ejus particulae sunt teretes, &flexiles, instar funiculorum inter quas relinquuntur pori subtiliori materia pleni, a qua vehementissime huc illuc in omnes partes aguntur. Quamobrem si hujusmodi motus minuatur, ut fit in hyeme, facile crescit in glaciem vi frigoris &nitrosarum particularum, quae propria rigiditate aquarum motum impediunt.