Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 72
Unproofread scanNot analysed yet
Prob. 3. Si aqua esset perfecte sphaerica non posset super planum quiescere, ac sistere; corpus enim perfecte rotundum sistere nequit super tabulam planam, tum etiam, quia gutta aquae ex parte qua tabulam tangit deperdit suam circumferentiam, &veluti complanatur, ut patet in gutta aquae A. posita super tabulam B. C. id etiam constat in aqua fluviali &fontana. Vide Fig. Objic. 1. Ideo aqua non est plana, quia nautae in tectum navis ascendentes imas turrium partes vident, quas alii non vident, sed haec ratio non convincit: hujusmodi enim impeditiones non referuntur in aquae sphaericitatem, sed in solam distantiam, quae rem perfecte non repraesentat, vel etiam in vapores interjectos, vel denique in lumen tremulum, quod e radiis solaribus, in aqua refractis spargi solet, explicari posset: ergo &c. Resp. Quod licet allata motiva aliquando visum nostrum impedire valeant, absolute tamen magis impeditur per rotunditatem, quae, licet portio illa vism objecta, non ita magna sit, ut differentiam magnam no tabilem oculo exhibeat, quod facile est demonstrabile in arcus sectione v. g. supponamus navem distare a visu intervallo, quod sit arcus portio A. C. B. eminentia tumoris erit impediens sinus versus C. B. Insuper dicimus, quod licet distantia visum nostram impediat quia in superficie globi terraquei perfecta planities dari nequit, quapropter impedimentum semper refunditur in sphaerae arcum Fig. 10. Ad id quod dicitur de vaporibus interjectis respondeo Patritium, &Clavium, in Joannem de Sacro Bosco se ipsos impugnare, siquidem juxta principia optica objectum majus apparet in medio crassiori, ac proinde propinguius ut videre est in ortu solis, ideoque turris per vapores ascendit altius, ut ad majorem distantiam videatur, denique ad ultimum respondetur, quod licet aliquando per sumen solis tremulum incidens in aquam, aliquod obstaculum visui nostro afferat, attamen esse nequit decrementum continuum magnitudinis; videmus autem navem mare trajicientem continua aliqua proportione paulatim magis, magisque minui, &ima sui parte abicondi, unde in nullam aliam causam, praeterquam in aquae curvitatem referri potest.