Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 73
Unproofread scanNot analysed yet
Objic. 2. Cum aliquibus Peripateticis asserentibus aquam ab extrinseco sphaericam esse, unde aquae sphaericitatem violentiae externae potius quam aquae tribuunt, sic igitur argumentantur: Aqua fit sphaerica per sicci centactum, nullo enim minore tangere potest siccum, quam in puncto, ergo necesse est ut aqua refugiens contactum siccitatis in globum se conformet, &ita in puncto tangat: ergo &c. Resp. neg. ant. Ut enim advertit praestantissimus SchaUger exercitatione 105. de Argento vivo in aquis fuso, quod nibilominus in sphaeram se colligit; pariter gutta aquae in aere conglobatur in globum, &tamen gutta aquae humorem, &siccum non refugit. Insuper si aqua propter siccitatis contactum in globum, vel in sphaeram se conglobaret, tunc vel humor aquae ageret in siccitatem, vel siccitas ageret in humorem aquae; constat enim neutrum esse dicendum, cum humor &siccitas non sint etiam per Peripateticos qualitates activae, consequenter non pollent virtute se expellendi, quamvis revera dicere possimus argumentum in falso fundari supposito; dari videlicet hujusmodi qualitates: denique, vel siccitas aquam in sphaeram conglobare facit ipsam tangendo, vel non, si non, non potest in ipsam agere: corpora enim nonnisi per contactum operantur Objic. Aqua est ejusdem figurae cum terra, ergo sphaericae, &non conicae figurae. Resp. neg. antec. Quia aqua terram undequaque non ambit, nec est illi concentrica, nec aequaliter ejus partes distant a centro terrae, uti necesse esset ut sphaerica esset; cum ergo partes aquae aequaliter non distent a centro terrae, consequenter ejus figura est conica.