Latin
SECTIO II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 76
Unproofread scanNot analysed yet
Fretum Daris est inter Gloeslandiam; &Americam septentrionalem, cujus exitus nondum inventus est. Fretum denique Anian est inter Americam septentrionalem, &Tartariam orientalem. Crediae conjunxere Mare pacificum cum Atlantico, quamvis multi sustineant, neque fretis, sed vasto mari sejungi. In Mare mediterraneo novem praecipue numerantur. Primum est Mamertinum, sive Siculum inter Italiam, &Siciliam hodie Faro di Messina. Secundum est alterum Siculum fretum versus meridiem, quod est inter Chartaginem, &Lilibeum Siciliae promontorium. Tertium est Hetruscum inter Corsicam, &Sardiniam. Quartum Calydonium inter Rhium, &Anthirium promontorium, quibus clauditur, sinus Corinthiacus, hodie Stretto de Castelli di Lepanto. Quintum est fretum Euxim inter Achajam, &Euboeam, alias etiam vocatur Euripus Chalcidus. Sextum Ponticum inter Sextum, &Abydum oppida hodie Stretto di Galipoli a Volaterano autem appellatur Brachium S. Georgii. Septimum Tracicum, sive Bosphorus Tracius, seu fretum Constantinopolitanum a Turcis dictum Bogoxin Octavum Cimnericum, seu Bosphorus Cimnericus vel Meoticus, ad Meotis Paludis ingressum, Hodie Bosphorus Cimnericus vocatur, a vulgo Stretto di Galsa, &ab incolis Rospero.