Latin
SECTIO II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 75
Unproofread scanNot analysed yet
Mediterraneum mare varia sortitur nomina, nam a Graecis vocatur mare internum, seu inferum; in sacris autem litteris mare Occidentale. Insuper juxta varias Provincias, diversam appellationem habet, ut iterum circa Hispaniam hispanicum, Gallicum circa Galliam, Ligusticum circa Liguriam. Caeteri sinus principales sunt Balticus, Persicus, Arabicus, Euxinus, Meotis Palus, Adriaticus, &Messicanus. Balticus fluit ab occasu inter Islandiam, &Sveciam versus Orientem usque ad Livoniam. Persicus inter Persiam, &Felicem Arabiam sese insinuat, ipsum mare Babilonicum appellat Plutarcus. Hodie teste Abramo Ortelico appellatur Cliatis. Arabicus inter Asiam atque Africam interfluit, usque Isthmum Aegyptium, qua prope Asiam ab Africa dividit, vulgo autem appellatur mare Rubrum, &Erithraeum. Pontus Euxinus post Bosphorum Thracium latissime expanditur, &curvatur in figuram Scytici arcus, hodie dicitur Mar maggiore vel etiam mare nigrum. Meotis Palus est juxta Phasidis ostium, Cimmerio Bosphoro e Ponte Euxino secernitur; hodie Mare delle Salacche, vel Zabecco, dicitur. Adriaticus ex Mediterraneo inter Italiam, &Illiricum per sexcenta milliaria Italica Venetias usque pertingit; olim mare superum, nunc Golso di Venezia dicitur. Mexicanus sinus est ad urbem Americae Messico qua Isthmus est Americae Australis, &Septentrionalis. Quae inter terrae angustias reperiuntur, freta appellantur. Quinque Oceani principalia recensentur freta: videli„Magellanicum, Glaciale, Daris, delicet Gaditanum &Anian. Fretum Gaditanum est angustum mare inter Herculis columnas, sive duos montes Abilan, &Calpen fluens, dividens Hispaniam ab Africa: ejus latitudo septem milliaria non excedit. Magellanicum est inter extremum Americae meridionalis; &terram australem, vulgo dictam Terra del fuoco: dicitur Magellanicum a Magellano, qui primus ibi navigavit; ut alibi fusius dictum est. Fretum glaciale reperitur inter novam Zembram, &Terram Polarem.