Latin
ASSERTIO AFFIRMATIVA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 80
Unproofread scanNot analysed yet
ASSERTIO AFFIRMATIVA. Caspium est proprie mare. Prob. Nisi Caspium esset mare non posset recipere aquarum multitudinem, quam ab amplissimis fluminibus accipit, ergo &c. Prob. ant. Nisi esset mare, &cum mari haberet communicationem totam Regionem Hyrcanam inundaret, hoc non sequitur ergo oportet, quod per subterraneos canales aquas effundat in mare, ut patet in figura 11. Confirmatur: De facto mare Caspium subterraneas semitas habet, ergo signum est &c. prob. ant. In primis per subterraneos canales Georgiae communicat cum Euxino, quapropter tota regio illa Pons subterlabentium aquarum dicitur, item per alios canales communicat cum sinu Persico, quorum multa sunt indicia, quibus evidentissime demonstratur illorum existentia; in primis dum venti Orientales dominantur in Caspio ebullitiones cum ingenti maris perturbatione spectantur in Euxino, &contra, dum Occidentales venti spirant per Euxinum perturbationes quam maxime notantur in Caspio. Item plura, quae propria sunt maris Caspii aliquando apparent in Euxino; specialiter tabulae navium, arborumque propriarum maris Caspii, uti affirmat Parasia Persa in Geographico libello de mare Caspio. Pariter consimilia apparent in sinu Persico, &specialiter vortex; etenim dum aquae a Caspio descendunt in sinu Persico formatur vortex, cujus nulla remanent vestigia cessante fluxu aquarum ex Caspio. Dices, aqua secum defert maximam arenarum copiam, ergo etiam si fuissent inferm canales essentmodo claussi, &arena, atque terra aliisque corporibus repleti; consequenter nunc Caspium nullam habet amplius communicationem cum mari, ac proinde est Lacus. Resp. Google Resp. Aquam, dum magno impetu fluit, non posse obturare canales, imo ex aquarum impetu ingentes gurgites formantur. Objic. 2. Aqua in aliqua parte deberet ascendere, sed aqua non semper ascendit; ergo Resp. In primis mare Euxinum profundius esse mare Caspio, specialiter in illa parte, in qua aquam recipit a Caspio; unde Aristoteles ipse partem illam vocavit Profunda Euxini.