Latin
ASSERTIO AFFIRMATIVA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 81
Unproofread scanNot analysed yet
Insuper aqua potest descendere per compressionem, &tamen notatur hoc idem succedere in mari Norvegiae, quod per subterraneos canales, cum Baltico communicat. Objic. 3. Inter Euxinum, &Caspium mediat Caucasus; ergo aquae non possunt transire, cum non possint esse canales profundiores illius montis fundamentis. Resp. Aquam non hactenus impediri ab ingenti caucasea montium catena, cum intra montes esse possint meatus, &canales aquarum sicuti historiae multae narrant etiam intra montes, stagna, &lacus repetiri. Quae diximus de Caspio, etiam de mari Rubro intelligere volumus, quod cum Mediterraneo communicat, ut historia Abullassen manifestat; piscatores enim ingentem Delphinum deprehenderunt, quem Bassae obtuierant. Is visa cum admiratione bellua judicavit libertati esse donandam, quod &factum fuit, inserta prius inter branchias ex Aurichalco lamina arabicis litteris inscripta, quae in latinum sonat Amed, Abdassa, Bassa sues tibi vitam una cum hoc munere donavit anno 720. Bellua libertati remissa mox in mari posita fuit, postea eodem anno in Mediterraneo prope Damiatam denuo deprehensa, communi Philosophorum judicio determinatum fuit per subterraneos meatus, quibus mediterraneum cum Rubro communicat, eo pertigisse. Item mare Alphaticum cum Rubro communicare manifestat ingens naphtae bituminis copia, quae in RuTom. iI. bro eructatur prope Eltor locum celeberrimum, quae tanta Naphtae copia ex Alphatico provenit, ut a bitumine Alphaticum dicatur: Lacubus affinia sunt flumina in quorum enumeratione eundem sequemur ordinem.