Latin
ASSERTIO AFFIRMATIVA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 82
Unproofread scanNot analysed yet
Principaliora itaque Hispaniae flumina sunt Durius a Plinio dictus Terrius, Iberus vulgo Ebro, qui per 400. milliaria redditur navium capax. Item Betis, vulgo Gualdarquivir, Anas, vel Guadiana, &Tagus. In Gallia celebriores fluvii sunt, Garunna, vulgo Garone a Pyrrenaeo monte delapsus. Ligeris vulgo Loire caeteris amplior, qui in Oceanum Occidentalem se exonerat. Sequana vulgo Sysegre erumpens in mare Britannicum, &Rodanus caeteris rapidior, qui non longe a Rheni fonte oriens prope montem nunc Briga dictum, effunditur in mare mediterraneum: In Italia, est Arnus in Tuscia, sicut Tiberis, vulgo Tevere qui in Apenninis fontes habent; primus Florentiam, secundus Romam inundat. In Lombardia est Padus, qui a Graecis Eridanus dicitur, atque a Poetis fluviorum Rex; pluresque alii inferiores recensentur, quos hic afferre superfluum judico: In Germania est Danubius; qui antequam in Ponticum mare se exoneret, recipit plusquam sexaginta flumina navigabilia; oritur apud Suevos in Sylva Nigra in Pago Donneschinger. Rhenus suos fontes habet in Monte Adula, qui à recentioribus Nuovelg appellatur. In Hibernia est fluvius Banna eximiae pulchritudinis, ac limpiditatis, &in Britannia inter caeteros recensetur Zamitis navium capax. In Moscovia est Boristhenes; qui etiam per Lusitaniam transit. In Pomerania sunt Vistula, Nogat, Alla, Ossa, Lavia, &Lica. In Hungheria praeter Danubium fluunt Sarus; Dravvus, Tibiscus, &Ister. In Africa sunt immensi fluvii; principaliores tamen sunt Niger, qui per 300. milliaria navigatur, Senagen, Gambratare, Zaire, Cuaman, &Spiritus Sancti; totius autem Africae, &Orbis nobilissimus est Nilus, qui secundum aliquos ortum habet ex quodam deserto ad ortum exposito, qui nomen a lacu Zenabre habere censetur; recentiores tamen volunt ortum habere apud Aethyopes Abyssinos in Regno Goyam.