Latin
85.1 to 85.4
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 85.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ASSERTIO. Fontium origo non est ab aere densato, nec a mari; sed a pluviis, &nivibus liquefactis. Prob. prima pars: primo. Fontium origo haberi non potest ab aere densato per frigus in vapores mutato; ergo &c. prob. ant. quia aer non ita facile mutatur in aquam, &in tanta copia, ut requiritur ad fontium sustentationem, &insuper quia etiam hyeme posset sine nubibus haberi pluvia; ergo &c. Prob. 2. Si revera aer posset mutari in aquam, cum aqua sub mole quacumque apparente contineat millies circiter aeris moles aequales, ut ex gravitatis inaequalitate deducitur, necesse est, molem aeris, quae in cavitatem, ubi mutatur, in aquam esse millies majorem quam moles aquae, quae inde effluit. Cum autem aer per vias non admodum latas ingrediatur, magno ferretur impetu instar venti rapidi, ut deducitur ex impetu, quo ventus erumpit ex Eolipyla, in qua vi caloris aquae parva quantitas in molem, si licet ita dicere immensam vaporum exolvitur. Quando autem dico aerem non mutari in vapores, intelligi volo mutatione immediata; per longam enim mutationum seriem omnia elementa sunt in se invicem commutabilia; ut ex iis, quae diximus de materiae divisibilitate &de nova partium ipsius actione, facile deducitur aeris particulas insensibiles assiduo attritu posse tandem in materiam subtilem abire, &hujus particulas ita corre, ut eis formentur variorum elementorum particulae insensibiles. Confirmatur. Haec sententia innititur falsae hypothesi. Ideo enim Aristoteles statuit originem fontium in aeris condensatione, quia putabat aerem, induta per frigus condensatione, mutari in vapores, ex quorum collectione generatur aqua, cujus hypotheseos falsitas fiet statim manifesta consideranti aerem nequaquam posse aut vi frigoris, aut quacumque arte mediate in vapores facessere. Etenim postquam vapores, qui erant per aerem diffusi, velvi frigoris sunt secreti, vel caiore dissipati, vel quocumque alio modo depulsi. Quantacumque adhibeatur frigoris vis, nulla fiet aeris in vapores mutatio.