Latin
85.5 to 85.8
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 85.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Delusit Aristotelem aer vapo ribus plenus, qui si in loco quocumque frigido coerceatur, quae in illo continentur vaporis particulae, remittente earum agitatione, coeunt in guttulas, quae quando, vel in ipso aere, vel in ambientis superficie novis accessionibus factae sunt graviores, decidunt. Prob. secunda pars: primo. Si fontium aqua e mari proveniret immediate, fontes omnes salsi essent; maris enim aqua salsa est; ergo nisi salis particulas deponeret, quarum congestione meatus, per quos transit, brevissimo tempore claudi necesse foret, fontes salsi essent, cum aqua maris philtrari non possit; quamplurimi enim, sed frustra id tentare aggressi sunt, nec unquam sunt experti maris aquam omnem salsedinem amisisse. Prob. 2. Ex his, quae diximus in Hydrostatica de ascensu, &descensu liquorum per Syphonem, &per Philtron. Cum enim terrae meatus insensiles, &arenae interstitia exilissima, per quae aqua creditur ascendere, ut descendat versus fontes, sint instar philtri aut ingentis multitudinis Syphonum, de utrisque est ratiocinandum eodem modo; quapropter per illa interstitia ascendere oporteret; sed in philtris, &syphonibus aqua non ascendit nisi ad certam altitudinem. nec defluit ex iisdem, nisi protendantur, qua parte fit effluxus ad locum inferiorem; ergo ex hoc aqua deducitur. Experientia quidem constat, si sypho repleatur arena, &alterum illius crus mergatur in aquam, aquam ascendere ad parvam altitudinem duorum pedum v. gr. sed nunquam per alterum crus defluere nisi sit longius crure, per quod aqua ascendit; ergo Trob. 3. Nulla ratione explicari potest, quo pacto aqua marina ascendat ad fontium scaturigines: in primis accidere non potest per exilissimos terrae meatus, veluti per interstitia Philtri, quia illa interstitia per parvicu as salinas replerentur, &insuper pluribus exper cntus fit manifestum, aquas terram non penetrare nisi ad parvam altitudinem, ut expertus est per egregia experimenta D. Perravult.