Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 91
Unproofread scanNot analysed yet
Maris salsedo non habetur a siccis exhalationibus, sed a particulis salinis per mare dispersis. Probatur prima pars. Quia pluvia, quae in mare decidit est dulcis, &omnis salsedinis maris expers; ergo nequit mari salsedinem praestare: prob. ant. quia sensu non percipitur salsa, &insuper quia, si salsedinem haberet, illam deponeret, dum in vase exciperetur; sal enim nabet gravitatem, consequenter deorsum tenderet; ergo Prob. 2. Si a siccis exhalationibus haberetur maris saliedo, halitus sicci e terra sursum elevati, vaporem salsum inducerent, etiam lacus, stagna, ipsiusque flumina? hoc experientia falsum esse comprobatur; ergo &c. prob. maj. quia etiam in fluviis adunantur siccae exhalationes, Probatur secunda pars. Aqua maris particulas salinas deponit; ergo illas habet: consequenter ab ipsis recipit salsedinem: prob. ant. Si aqua maris vi caioris elevetur in halembico, ita ut deinde vapores majorem eorum profusionem, prohibente capitello, colligant, illa aqua apparet omnis salsedinis expers, &si aqua distillata miscetur cum alia servescente in vase, relicta redditur salsa, sicut antea; ergo signum est in priori casu deposuisse particulas salinas; ergo &c. Objic. 1. Si a particulis salinis mare salsedinem acciperet, &fontes, &flumina haberent salsedinem, hoc est falsum; ergo prob. min. fontium, &fluminum origo per nos ex mari habetur; ergo Resp. neg. min. ad probationem neg. conseque, quia aqua transeundo per subterraneas vias relinquit particulas salinas, ut patet in Cisternis, quarum aquae purificantur a particulis terrenis per canales, per quos transeunt. Cont. byGoogle Cont. Si ista responsio esset bona, aqua maris Caspii non esset salsa, hoc est falsum; ergo &c. minor patet ex testimonio P. Fabri, &Rigordii Societ.