Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 92
Unproofread scanNot analysed yet
Jesu, qui experientia per illud mare ad Wolge fluvii ostia navigans illius Maris salsedinem gustu probavit, &si hoc aliqui negant, adducti sunt ex eo, quod illius aquam circa alicujus fluminis ostia exploraverunt; major autem probatur. Aqua illa purificaretur per subterraneos meatus, quos dari supra diximus inter Caspium &Euxinum. Resp. neg. maj. ad probationem neg. antecedens; quia semitae Caspii, per quas communicat cum Fuxino, amplae sunt, &ideo aqua non potest per illas purificari a particulis salinis, imo una ex rationibus, quibus probatur Caspium communicare cum Euxino est, quia aquas salsas habet, quia illas recipit ab Euxino Objic. 2. Si maris salsedo attenderetur a particulis salinis, esset assignanda causa productiva illarum, atqui assignari non potest; ergo &c. Resp. neg. min. dicimus itaque particulas salinas ab initio conditas fuisse, &mari inditas, &insuper ne deficerent, ingentes maris moles, &integros montes Deus procreavit, ex quibus montibus sal devehitur in Mare; quapropter in insula Ormus est sal durus, &albus in tanta magnitudine, ut in ipsa sint multi putei dulces; pariter Varenius refert in mari multos reperiri scopulos salinos. Objic. 3. Si Maris salsedo a particulis salinis haberetur, esset aequalis in omnibus regionibus, sed salsedo Maris non est in omnibus regionibus aequalis, siquidem in Zona torrida aqua est salsior, &maxime sub aequatore quam in Zonis temperatis, &minime in Zonis frigidis; ergo &c. Resp. neg. maj. Major enim salsedo a multitudine particularum salinarum attenditur; in tantum enim in Zona torrida aqua est salsior, quia in Zona torrida continua fit particularum aquae dulcis exhalatio ob nimium calorem Solis, &ideo aqua, quae remanet fit falsior; salis enim particulae graviores sunt, &ideo cum aqua non elevantur; in Lonis autem frigidis non habetur aquae evaporatio, cum Sol per illas verticaliter non transeat, &ex illa parte in Mari fit summa aquarum dulcium accessio, &ideo ejus salsedo tempe ratur, imo totaliter deficeret, nisi motibus, quibus Mare sane jactatur in eas partes salsedinem deferret; hinc refert Boyle, Urinatores in Zona torrida ex fundo Maris detulisse Salis concreti grana, tanta est ibi salsedo!