Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 93
Unproofread scanNot analysed yet
Insuper ex aquarum ductu particulae circa medium propelluntur; corpora enim gravia circa medium fluidorum propelluntur. Objic. ultimo. Aquae Americae per 15. milliaria a littore sunt dulces; ergo &c. Resp. neg. conseq. Dulcedo enim illa provenit ab aquis fluentibus a flumine Argenteo; cum enim maxima aquarum copia profluat in Mare, ideoque nil mirum quod ad ostia fluminis Argentei per 15. milliaria aqua dulcis hauriatur, quod ad ostia etiam maximorum fluminum accidit, &haec est ratio, ob quam Mare salsius sit in medio, quam in littoribus. Ex dictis colligitur Mare difficilius congelari propter multitudinem particularum salinarum, &sulphurearum, imo ipse particulae sulphureae, &bitumineae sunt causa amaroris, &insuper sunt causa fulgoris, &splendoris, qui in Mari nocte cernuntur. Ex quibus etiam redditur ratio, ob quam Maris aqua minus apta sit ad extinguendum ignem.