Latin
PARS SECUNDA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 xix
Unproofread scanNot analysed yet
Guil. Gilberti in libro de magnete terram circa centrum esse magneticam multis adstruere laborat. Hujus conjecturam non plane rejiciendam censet Rudigerus Phys. Div. lib. III. cap. I. sect. II. proimdeque statuit. I. Quod terra in centro suo soveat auram idest substantiam aeream nobilissimam, quae per partes terrae, vel septentrionales, vel meridionales evagetur, &per oppositas, prout sol vel infra, vel supra aequatorem constitutus est, ad Oceanum hujus aurae centralis redeat. II. Quod aurae hujus circulatio probabiliter satis probetur per phaenomenon magnetis, cujus vis directiva per illam demum commode explicari possit. III. Quod ab hujus aurae circulatione dependeant caloris, &frigoris mutationes in nostra atmosphaera. IV. Quod haec aura in atmosphaera nostra a sole expansa videatur id esse, quod in respiratione animalium pulmones captent: Terrae figuram vide Tab. 1. Fig. 1.