Latin
PARS SECUNDA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 xviii
Unproofread scanNot analysed yet
Quod Paradisus fuerit in australi terrae parte, quam zona torrida distinxerat a parte boreali. VII. Praesentem autem terrae faciem mutatum iri per ignem, quo ipso credit, inferiorem terrae partem in metallum, superiorem autem in aequabilem, &fertilem terram conversum iri, atque ita renovatam terram acceptaturam esse cum primigenea eumdem situm, super quam in omnibus deliciis Christus cum suis fidelibus per mille annos sit versaturus. Woodworthus in specimine geographiae physicae majori cum judicio stabilivit sequentem de terra sententiam. I. Terram primigeneam in centro habuisse immensam aquae copiam, quam Moses abyssum vocitat. II. Hanc aquam centralem per certos meatus penetrasse usque ad superficiem, ibidem effecisse certa flumina, ac maria. III. Proinde perpetuam fuisse, &adhuc esse aquarum circulationem per globum terrestrem. IV. Cum autem primigenea terra fuerit maxime fertilis, &homines, peccato introducto, voluptatibus indulgerent, ac varia nequitiae genera peragerent, Deum eam perdere decrevisse, ut sic imposita laboriosius vivendi necessitate, homines a vitiis eo magis averteret. V. Eum in finem abyssum aquae centralis fuisse apertum, quo factum sit, ut omnia terrae strata in particulas soluta quasi pultem confecerint, in quo diluvium fuisse constitutum Auctor arbitratur. VI. Demum dictam massam rursus ad fundum fuisse praecipitatam secundum gravitatis leges, ita ut pro zed by Google Dig pro gravitate stratorum terra rursus subsederit. VII. Praeterea in diluvio universali clochleas, conchas, arbores, quinimo animalia marina, &terrestria fuisse deposita in stratis lapidum, marmorum, &metallorum. Eo quia permulta corpora solida in terrae superficie subsederint, tantae molis montes &rupes effecisse Auctor judicat.