Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 xxi
Unproofread scanNot analysed yet
Corpus rotundum mathematice, conc. physice, neg. licet enim Corpus mathematice sphaericum omni aiperitate careat, secus tamen Corpus Physice sphaericum, sicut est Terra specialiter, quia illae asperitates reipective ad magnitudinem Globi Terraquei pro nihilo reputentur, &figuram sphaericam non destruant. Objic. 2. Sicut etiam Aquae superficies apparet plana, ita superficies Terrae, ergo Terra non rotunda, sed plana. Resp. Terram, vel Aquam apparere planam spatio centum, vel mille passuum, non autem per sexaginta, vel centum milliaria, quapropter in data distantia Montes etiam non mediocres occultantur, id evidentius apparet in aqua, in cujus medio insurgit tumor, quo tumore mediante Littora occultantur.