Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 xxi-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. De Montium Necessitate. AONTES ex Terrae aggestione fermantur, alii sunt *AArenosi, alii Petrosi, alii Rupei, ut sunt Montes excelsiores, hos ab origine Mundi extitisse etiam ante Diluvium luculenter testatur Sacer Textus, cum mentionem faciat de Monte Ararat; Insuper affirmat Aquas super omnes Montes quindecim Cubitis exaltatas extitisse, quorum aliqui adhuc super Aquas eminent, &alii sub Aquis latent, ita ut per spatium ab Oceano occupatum Montes reperiantur, quamvis hujusmodi Cathenae non videantur propter Oceani profunditatem; Montium Cathenae tam sub Aquis latentes, quam super Aquas eminentes sua fig. a Chirche rio repraesentantur, in qua Cathenae Montium ABC D demonstrant Montium Compagem, quae est a Polo Arctico per Europae medium, &per Africam, Polum Antarcticum, &per Americam Australem. Cathena vero Montium AE C a Polo Boreali A per medium Asiae, &Indiae, usque ad Polum C Antarcticum (fig. 2.) Quod in Praesenti in dubium revocatur est, an Montes Globo Terraqueo sint ad decorem vel ad necessitatem, &pro resolutione majorique Intelligentia sit